Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ben Sira 32 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis 2 curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe 3 ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis 4 loquere maior natu decet enim te 5 primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica 6 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua 7 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini 8 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino 9 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia 10 adulescens loquere in tua causa vix 11 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum 12 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens 13 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris 14 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia 15 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude 16 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo 17 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis 18 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem 19 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea 20 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent 21 peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem 22 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem 23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur 24 fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis 25 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum 26 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende 27 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum 28 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur
Link Options
More Options
[X]