Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ben Sira 37 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem 2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur 3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius 4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit 5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum 6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis 7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium 8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso 9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit 10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi 11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat 12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis 13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere 14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio 15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei 16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi 17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo 18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum 19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam 20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile 21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua 22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est 23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur 24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est 25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis 26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt 27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt 28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt 29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum 30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem 31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet 32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam 33 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera 34 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam
Link Options
More Options
[X]