Ben Sira 39 VULA

1 sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit
2 narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit
3 occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur
4 in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit
5 in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit
6 cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
7 aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur
8 si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum
9 et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino
10 ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur
11 ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur
12 conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur
13 non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem
14 sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia
15 si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi
16 adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum
17 in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate
18 quasi libanus odorem suavitatis habete
19 florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis
20 date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione
21 opera Domini universa bona valde
22 in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum
23 quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius
24 opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius
25 a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius
26 non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur
27 benedictio illius quasi fluvius inundavit
28 et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit
29 quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius
30 bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala
31 initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum
32 haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur
33 sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua
34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent
35 ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt
36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios
37 in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum
38 propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi
39 omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit
40 non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur
41 et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini