Ben Sira 44 VULA

1 laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua
2 multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo
3 dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum
4 et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba
5 in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura
6 homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis
7 omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus
8 qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum
9 et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
10 sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt
11 et cum semine ipsorum perseverat bona
12 hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum
13 et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur
14 corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes
15 sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia
16 Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam
17 Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio
18 ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium
19 testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro
20 Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo
21 in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis
22 ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum
23 et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae
24 et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius
25 benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob
26 agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim
27 et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis