Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ben Sira 48 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat 2 qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini 3 verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae 4 sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi 5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei 6 qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo 7 qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis 8 qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te 9 qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum 10 qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob 11 beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt 12 nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum 13 Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum 14 nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius 15 in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius 16 in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram 17 et relicta est gens perpauca et princeps in domo David 18 quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata 19 Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum 20 in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua 21 tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres 22 et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum 23 non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae 24 subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei 25 nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei 26 in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam 27 spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum 28 ostendit futura et abscondita antequam evenirent
Link Options
More Options
[X]