Ben Sira 7 VULA

1 noli facere mala et non te adprehendent
2 discede ab iniquo et deficient mala abs te
3 non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum
4 noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris
5 non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens
6 noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua
7 non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum
8 neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis
9 noli esse pusillanimis in anima tua
10 exorare et facere elemosynam non despicias
11 ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
12 non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus
13 noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias
14 noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona
15 noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione
16 non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam
17 non te reputes in multitudine indisciplinatorum
18 memento irae quoniam non tardabit
19 humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes
20 noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris
21 noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
22 non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam
23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum
24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te
25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas
27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam
28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde
29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
30 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi
31 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
32 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas
33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis
34 da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis
35 datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum
36 et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua
37 gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam
38 non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula
39 non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis
40 in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis