Daniel 4:20

20 Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum:

Daniel 4:20 Meaning and Commentary

Daniel 4:20

The tree which thou sawest,
&e.] In these two verses is related part of the dream, which respects the flourishing estate of Nebuchadnezzar and his kingdom; (See Gill on Daniel 4:10), (See Gill on Daniel 4:11), (See Gill on Daniel 4:12).

Daniel 4:20 In-Context

18 et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli:
19 Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.
20 Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum:
21 Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem:
22 Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
The Latin Vulgate is in the public domain.