Deuteronomy 32 VULA

1 audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei
2 concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina
3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro
4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus
5 peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa
6 haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te
7 memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi
8 quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel
9 pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius
10 invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui
11 sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis
12 Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus
13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo
14 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum
15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo
16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt
17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum
18 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui
19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae
20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii
21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos
22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet
23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis
24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium
25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene
26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum
27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia
28 gens absque consilio est et sine prudentia
29 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent
30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos
31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices
32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi
33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile
34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis
35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora
36 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint
37 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam
38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant
39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere
40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum
41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam
42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis
43 laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui
44 venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun
45 conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel
46 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius
47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam
48 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens
49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte
50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis
51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel
52 e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel