Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ecclesiastes 10:3-13 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat 4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima 5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis 6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum 7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram 8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber 9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis 10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia 11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit 12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum 13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
Link Options
More Options
[X]