Exodus 21:18-32 VULA

18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
31 filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur