Exodus 25:1-9 VULA

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas
3 haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes
4 hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
5 et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim
6 oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris
7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
8 facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud