Exodus 35:20-29 VULA

20 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum