Ezra 2 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam 2 qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel 3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo 4 filii Sephetia trecenti septuaginta duo 5 filii Area septingenti septuaginta quinque 6 filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim 7 filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor 8 filii Zeththua nongenti quadraginta quinque 9 filii Zacchai septingenti sexaginta 10 filii Bani sescenti quadraginta duo 11 filii Bebai sescenti viginti tres 12 filii Azgad mille ducenti viginti duo 13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex 14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex 15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor 16 filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo 17 filii Besai trecenti viginti tres 18 filii Iora centum duodecim 19 filii Asom ducenti viginti tres 20 filii Gebbar nonaginta quinque 21 filii Bethleem centum viginti tres 22 viri Netupha quinquaginta sex 23 viri Anathoth centum viginti octo 24 filii Azmaveth quadraginta duo 25 filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres 26 filii Arama et Gaba sescenti viginti unus 27 viri Machmas centum viginti duo 28 viri Bethel et Gai ducenti viginti tres 29 filii Nebo quinquaginta duo 30 filii Megbis centum quinquaginta sex 31 filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor 32 filii Arim trecenti viginti 33 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque 34 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque 35 filii Sennaa tria milia sescenti triginta 36 sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres 37 filii Emmer mille quinquaginta duo 38 filii Phessur mille ducenti quadraginta septem 39 filii Arim mille decem et septem 40 Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor 41 cantores filii Asaph centum viginti octo 42 filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem 43 Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth 44 filii Ceros filii Siaa filii Phadon 45 filii Levana filii Agaba filii Accub 46 filii Agab filii Selmai filii Anan 47 filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia 48 filii Rasin filii Nechoda filii Gazem 49 filii Aza filii Phasea filii Besee 50 filii Asenaa filii Munim filii Nephusim 51 filii Becbuc filii Acupha filii Arur 52 filii Besluth filii Maida filii Arsa 53 filii Bercos filii Sisara filii Thema 54 filii Nasia filii Atupha 55 filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda 56 filii Iala filii Dercon filii Gedel 57 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi 58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo 59 et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent 60 filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo 61 et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 62 hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus 64 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta 65 exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae 66 equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque 67 cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti 68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo 69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum 70 habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis
Link Options
More Options
[X]