Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Ezra 8 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone 2 de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis David Attus 3 de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta 4 de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo ducenti viri 5 de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri 6 de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri 7 de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta viri 8 de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo octoginta viri 9 de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem et octo viri 10 de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum sexaginta viri 11 de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri 12 de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum decem viri 13 de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri 14 de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta viri 15 congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi 16 itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et Ioarib et Helnathan sapientes 17 et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri 18 et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo 19 et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius et filios eius viginti 20 et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus vocabantur 21 et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae 22 erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum 23 ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere 24 et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem 25 adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant 26 et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta 27 et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum 28 et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum 29 vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in Hierusalem et thesaurum domus Domini 30 susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri 31 promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via 32 et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus 33 die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi Levitae 34 iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo 35 sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino 36 dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei
Link Options
More Options
[X]