Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Habakkuk 2:9-19 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali 10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua 11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit 12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate 13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient 14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare 15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius 16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam 17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea 18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta 19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use