Hebrews 4:1-11 VULA

1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum