Hosea 5:5-15 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis 6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis 7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis 8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin 9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem 10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam 11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem 12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda 13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum 14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat 15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam
Link Options
More Options
[X]