Hosea 2:14-23 VULA

14 propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius
15 et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti
16 et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali
17 et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum
18 et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter
19 et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus
20 et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
21 et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram
22 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel
23 et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia