Isaiah 13:1-6 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos 2 super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces 3 ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea 4 vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli 5 venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram 6 ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
Link Options
More Options
[X]