Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Isaiah 32:1-7 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt 2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta 3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt 4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane 5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior 6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
Link Options
More Options
[X]