Isaiah 42:4-14 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt 5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam 6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium 7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris 8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus 9 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam 10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum 11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt 12 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt 13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur 14 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul
Link Options
More Options
[X]