Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Isaiah 43:1-6 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu 2 cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te 3 quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te 4 ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua 5 noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te 6 dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
Link Options
More Options
[X]