Isaiah 52:7-15 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
7 quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus 8 vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion 9 gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem 10 paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 11 recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini 12 quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel 13 ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde 14 sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum 15 iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt
Link Options
More Options
[X]