Isaiah 54:12-17 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles 13 universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis 14 et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi 15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi 16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum 17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus
Link Options
More Options
[X]