Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Joshua 19 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada 3 et Asersual Bala et Asem 4 et Heltholath Bethul Arma 5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa 6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum 7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum 8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas 9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum 10 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith 11 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam 12 et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie 13 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa 14 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel 15 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum 16 haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum 17 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas 18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem 19 et Afaraim Seon et Anaarath 20 et Rabbith et Cesion Abes 21 et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses 22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum 23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum 24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas 25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab 26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath 27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul 28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam 29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba 30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum 31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum 32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas 33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem 34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis 35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth 36 et Edema et Arama Asor 37 et Cedes et Edrai Nasor 38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum 39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum 40 tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima 41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis 42 Selebin et Ahialon et Iethela 43 Helon et Themna et Acron 44 Helthecen et Gebthon et Baalath 45 Iud et Benebarach et Gethremmon 46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen 47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui 48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum 49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui 50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea 51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram
Link Options
More Options
[X]