Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Joshua 21:38-43 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae 41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea 42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt 43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia
Link Options
More Options
[X]