Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Mark 5:2-12 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo 3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare 4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus 6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum 7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas 8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus 10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem 11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use