Micah 6:9-16 VULA

9 vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud
10 adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena
11 numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa
12 in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum
13 et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis
14 tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo
15 tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum
16 et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis