Check out the NEW BibleStudyTools.com here!

Numbers 1:15-25 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
15 de Nepthali Ahira filius Henan 16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel 17 quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine 18 et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra 19 sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai 20 de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 21 quadraginta sex milia quingenti 22 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 23 quinquaginta novem milia trecenti 24 de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent 25 quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
Link Options
More Options
[X]
Free Newsletters
More NewslettersSubscribe
To receive email newsletters, updates, and special offers from BibleStudyTools, select your newsletter(s), enter your email address and hit "Subscribe".
Privacy Policy / Terms of Use