Romans 11:11-24

11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
The Latin Vulgate is in the public domain.