1 Et ambulabant in medio flammæ laudantes Deum, et benedicentes Domino.
2 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
3 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:
4 quia iustus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia iudicia tua vera.
5 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
6 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus in omnibus:
7 et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.
8 omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa, quæ fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:
9 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
10 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
11 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.
12 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:
13 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam, quæ est in littore maris:
14 quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
15 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
16 ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
17 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.
18 Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quærimus faciem tuam.
19 Ne confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.
20 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:
21 et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
22 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
23 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
24 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
25 et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldæis.
26 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
27 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.
28 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
29 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. et benedictum nomen gloriæ tutæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
30 Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.
31 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.
32 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
33 Benedictus es in firmamento cæli: et laudabilis et gloriosus in sæcula.
34 Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
35 Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
36 Benedicite cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
37 Benedicite aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
38 Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
39 Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
40 Benedicite stellæ cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
41 Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
42 Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
43 Benedicite ignis, et æstus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
44 Benedicite frigus, et æstus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
45 Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
46 Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
47 Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
48 Benedicite noctes, et dies Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.
49 Benedicite lux, et tenebræ Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
50 Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
51 Benedicat terra Dominum: laudet, et superexaltet eum in sæcula.
52 Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
53 Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
54 Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
55 Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
56 Benedicite cete, et omnia, quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
57 Benedicite omnes volucres cæli Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
58 Benedicite omnes bestiæ, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
59 Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
60 Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula.
61 Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
62 Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
63 Benedicite spiritus, et animæ iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
64 Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
65 Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
66 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
67 Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius.