Psalms 141

1 intellectus David cum esset in spelunca oratio
2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

Psalms 141 Commentaries

The Latin Vulgate is in the public domain.