Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Psalm 2 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum 4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos 5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius 7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos 10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram 11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore 12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta 13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
Link Options
More Options
[X]