1 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit
2 benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo
3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum
5 exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me
6 accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum
8 vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo
10 timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma
12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13 quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
14 prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam
16 oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
17 facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit
20 multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos
21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum