1 in finem in carminibus psalmus David
2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam
3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma
4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum
5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma
6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona
7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo
8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam
10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me