Psalm 67:2-7 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius 3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei 4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia 5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius 6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo 7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
Link Options
More Options
[X]