1 Esdras 1:1-11

1 et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis,
2 statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini.
3 et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam aedificavit Salomon filius David rex.
4 non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras
5 secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel,
6 immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi.
7 et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum triginta milia, vitulos tria milia.
8 haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos.
9 et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque milia, vitulos septingentos.
10 et haec cum fierent, eleganter steterunt sacerdotes et Levitae, habentes azyma per tribus
11 et secundum partes principatus patrum in conspectu populi, offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et sic ad diluculum.
The Latin Vulgate is in the public domain.