1 Esdras 3:6-16

6 purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum,
7 et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur.
8 tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis.
9 et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est.
10 unus scripsit: fortius est vinum.
11 alius scripsit: fortior est rex.
12 tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas.
13 et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua et dederunt illi et legit.
14 et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et purpuratos et praetores et praefectos.
15 et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis.
16 et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.