1 Esdras 4:1-8

1 et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis:
2 o viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis?
3 rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt.
4 et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres,
5 iugulantur et iugulant, et regis verbum non praetereunt. nam si vicerint, adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint
6 semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi.
7 et ipse unus solus. et si dixerit occidere, occidunt; dixit remittere, remittunt;
8 dixit percutere, percutiunt; dixit exterminare, exterminant; dixit aedificare, aedificant;
The Latin Vulgate is in the public domain.