1 Esdras 4:20-30

20 homo suum patrem derelinquit, qui enutriit eum, et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se.
21 et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem.
22 et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis?
23 et accipit homo gladium suum et vadit in via, furta facere et homicidia et mare navigare et flumina,
24 et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert.
25 et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem.
26 et multi dementes facti sunt propter suas uxores, et servi facti sunt propter illas.
27 et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres.
28 et nunc mihi non creditis? nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum?
29 videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram,
30 et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu.
The Latin Vulgate is in the public domain.