1 Esdras 4:24-34

24 et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert.
25 et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem.
26 et multi dementes facti sunt propter suas uxores, et servi facti sunt propter illas.
27 et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres.
28 et nunc mihi non creditis? nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum?
29 videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram,
30 et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu.
31 et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam.
32 o viri, cur non mulieres quae ista agunt?
33 et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum. et inchoavit loqui de veritate:
34 o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die.
The Latin Vulgate is in the public domain.