1 Esdras 4:38-48

38 et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum.
39 nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius,
40 et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis.
41 et desiit loquendo. et omnis populus clamaverunt et dixerunt: magna veritas et praevalet.
42 tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.
43 tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti,
44 et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere, quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit remittere ea ibi.
45 et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis.
46 et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo.
47 tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem.
48 et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem.
The Latin Vulgate is in the public domain.