1 Esdras 4:45-55

45 et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis.
46 et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo.
47 tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem.
48 et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem.
49 et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,
50 et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum,
51 et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur,
52 et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos,
53 et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt.
54 scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea.
55 et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.
The Latin Vulgate is in the public domain.