1 Esdras 4:6-16

6 semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi.
7 et ipse unus solus. et si dixerit occidere, occidunt; dixit remittere, remittunt;
8 dixit percutere, percutiunt; dixit exterminare, exterminant; dixit aedificare, aedificant;
9 dixit excidere, excidunt; dixit plantare, plantant.
10 et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit;
11 hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei.
12 o viri, quomodo non praecellit rex, qui sic diffamatur. et tacuit.
13 tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, coepit loqui:
14 viri, non magnus rex et multi homines? nec vinum praecellit? quis est ergo qui dominatur eorum?
15 nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae.
16 et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit.
The Latin Vulgate is in the public domain.