1 Esdras 5:39-49

39 et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi.
40 et dixit illis Neemias et Atharas, ne participentur sancta, donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et
41 omnis autem Israhel erant a duodecim annorum, exceptis servis et ancillis, quadraginta duo milia trecenti sexaginta.
42 servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque,
43 cameli quadringenti triginta quinque, equi septem milia triginta sex, muli ducenti quadraginta quinque, subiugalia quinque milia quingenti viginti quinque.
44 et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem,
45 et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum.
46 et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis.
47 instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem.
48 et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare,
49 ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.