1 Esdras 5:49-59

49 ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt.
50 et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina.
51 et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat,
52 et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum.
53 et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum.
54 et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et pabula cum gaudio
55 Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum, secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege.
56 et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem, mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem.
57 et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem.
58 et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini. et stetit Iesus et filius eius et fratres... omnes Levitae conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo Domini. et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod fabricabant.
59 et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis, et Levitae filii Asaph habentes cymbala,
The Latin Vulgate is in the public domain.