1 Esdras 6:4-24

4 et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant?
5 et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum.
6 et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
7 exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem.
8 omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam
9 et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus;
10 et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.
11 tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis?
12 ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos.
13 at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi Domini, qui fecit caelum et terram.
14 et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege Israhel magno et fortissimo et consummata est.
15 et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniae, regis Chaldeorum.
16 et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam.
17 in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae, scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare.
18 et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo.
19 et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini aedificare in loco suo.
20 tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem.
21 nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia.
22 et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis.
23 tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista:
24 anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo;
The Latin Vulgate is in the public domain.