1 Esdras 9:45-55

45 et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium.
46 et cum absolvisset legem, omnes recti steterunt. et benedixit Ezras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth omnipotentem.
47 et respondit omnis populus: amen. et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum.
48 Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et Filias, Levitae
49 qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem.
50 et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis qui docebant multitudinem
51 dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum audissent legem.
52 digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent.
53 sanctus est enim dies Domini, et nolite maesti esse, Dominus enim clarificavit vos.
54 et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse.
55 et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare munera his qui non habent ut epulentur. magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.