1 John 3:19-24

19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
20 quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
21 carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
24 et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
The Latin Vulgate is in the public domain.