1 John 3:2-12

2 carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
3 et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
4 omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
5 et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
6 omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum
7 filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
8 qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
9 omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
10 in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
11 quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
12 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
The Latin Vulgate is in the public domain.